- OPIMA Spolia
- OPIMA Spolialaxe pro spoliis egregiis, qualia Scipio de Vaccaeorum Rege, singulari certamine victo, retulit, apud Florum l. 2. c. 17. Stricte et proprie vero illa dicebantur, quae Dux hostium Duci a se interfecto detraxerat: Quorum, uti Festus et cum eo alii tradunt, tanta raritas fuit, ut intra annos paulo minus 530. tantum trina contigerint nomini Romano: una, quae Romulus de Acrone: Altera, quae Cossus Cornelius de Tolumnio: Tertia, quae Marcus Marcellus Iovi Feretrio de Viridomaro, fixerunt. et quidem Lege Numae prima opima spolia Fovi Feretrio debere suspendi, secunda Marti (belli Praesidi, cuius templum extra Urbem) tertia Quirino (i. e. Marti qui praeest paci) Servius ait ad illud Aen. l. 6. v. 859. sed Plut. qui idem narrat in Marcello c. 11. obtinuisse dicit, ut omnia Iovi Feretrio spolia suspensa credantur. Vide Florum Histor. Rom. l. 1. c. 1. et 12. ut et l. 2. c. 4. Eadem fere Opima dicuntur, non additâ voce spoliorum, intellectâ tamen. Ita Seneca Herc. fur. v. 48.Opima victi Regis ad Superos refert.Florus quoque l. 2. c. 17. supra cit. M. Varroni Opima spolia etiam sunt, si manipularis miles detraxerit, dummodo Duci hostium detraxerit: Idem quoque docet, non omnia solita fuisse ad aedem Iovis Feretrii poni, cum in libris Pontificum scriptum sit, pro primis spoliis bove, pro secundis solitaurilibus, pro tertiis agnô publice sacra freri debere. Esse etiam Pompilii Numae Regis legem Opimorum spoliorum talem: Quoius. auspiciô. calss. procincta. Opeima. spolia. capiuntur. Iovei. Feretrio. bovem. caedito. quei. cepit. aeris. ducenta. darier. oporteto. Secunda. spolia. in Martis. aram. in. campo. solitaurilia. utra. voverit. caedito. Tertia. spolia. Iano. Qurino. agnum. marem. caedito. centum. quei. ceperit. ex. aere. dato: Festus refert; sed fieri potest, ut ritus hic in desuctudinem abierit, quod Plut. docere videtur, vide Ioh. Rosin. Antiquit. Rom. l. 10. c. 29. Iuppiter vero Feretrius, cui haec spolia consecrare mos erat, inde appellatus videtur, quod absque eius ope Dux Ducem ferire non poterat, Alex. ab Alexandro Genialium dier. l. 1. c. 14. Alias opimi proprie boves totius armenti pulcherrimi et electissimi. Varro de Re Rust. l. 2. c. 1. Boves altiles ad Sacrificia publica Saginati, dicuntur opimi. Sic Ovidius de Ponto l. 4. El. 9. v. 50.Albave opimorum colla ferire boum.Vide quoque Senec. de Benef. l. 1. c. 6. Plin. l. 10. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.